- SPARTA
- SPARTAPeloponnesi civitas nobilissima, Laconiae aput, ad Eurotam fluv. Lycurgi legibus optime olim instituta. Moenibus diu caruit, sed muri locô civium virtus fuit, quem admodum ex Agesilai responsione ad quendam, causam quaerentem, quamobrem tanta civitas non esst moenibus cincta, liquet. Eustath. in Odyss. a. sic dictam scribit, ἀπὸ τȏυ μυθευομένων κατα τȏυ Κάδμου ςπαρτῶν ἀνδρῶν, οἱ κατα την` παλαιὰν ἱςτορίαν ενεῖ ενπεσόντες Σπάρτην ἀφ᾿ ἐαυτοῦ την` πόλιν ὠνόμαϚαν. Historiam hanc ex tImagora citat Stephanus Byzantinus, in Σπάρτη. Hinc Epaminondae sepulchro clypeus impositus est cum dracone insculpto, quô significabatur eum esse τȏυ γεν´ους τȏυ Σπαρτιατῶν. Ita Suidas habet in Ἐπαμινώνδας. Sed ipsi Ethnici agnoscunt, quicquid narratur περὶ τȏυ κατα Κάδμου ςπαρτῶν, commentum esse putidissimum. Multo verius igitur, quod alii volunt, Spartan vel Sparta dictam Euortae filia, et uxore Lacedaemonis, vel a Sparto Phoronei filio, vel διὰ τὸ τὸς πρώτους τῆς συνοικίϚαντας πόλιν Λέλεγας διεςπαρμένους εἰς ταυτὸν συνελθεῖν, καὶ μίαν ὄικησιν ποιήσαςθαι. Spartani autem generosissimi fuêre, servitutis impatientes, ut potius ad imprandum, quam ad serviendum nati viderentur; unde Proverb. Generosior Spartâ; de generosis, ac minime timidis: Spartani enim numquam tyrannidem admiserunt in urbe. Apud hos summus honor senibus habebatur, teste Plut. in Laconicis: Unde proverb. In sola Sparta expedit senescere. Quod de iis etiam dici potest, apud quos virtus in pretio sit, ut fuit apud Spartanos. Σπάρτην ἔλαχες, ταύτην κόσμει; signifiat, Sorte tuâ contntus esto, et officium tuum strenue facito. Cicer. l. 1. ad Attic. Ep. 20. Eam quam mihi dicis obtigisse Σπάρταν, non modo numquam deseram, sed etiam si ego ab illa deserar. tamen in mea pristina sententia permanebo. Statius l. 5. Sylv. ???. v. 108.Doctaque Cyrene, Sparteve animosa creavit.Idem l. 1. Achilleid. v. 402.Progeniem caeli, Spartaeve potentis alumnam.Sparta Iunonem maxime coluit; Ovid. l. 3. Fastor. Hîc violae et myrti plurimae. Nic. Lloyd. Hodie Musithra, in Tzaconia provinc. sub Turcis, nullius pene nominis, 6. mill. pass. a Nauplia in Meridiem, versus Taenarium promontor. 50. et 60. a Malea promontor. in Occasum 1140. stad ab Athenis., quae Philippides biduô confecit, Plin. l. 7. c. 20. Vide Lacedaemon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.